Hľadaný výraz: Mt 9,9-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11 Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”. 12 At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.

1

mail   print   facebook   twitter